- TIGURINUS Pagus
- TIGURINUS Paguspars fuit alias Helvetiorum, complectebaturque totum illum tractum, ubi nunc pagi Tigurinus, Scaphusianus et Abbatis Cellensis, Briet. Aliter Guillimannus, vide supra. Hodie vero, unus est ex XIII. estque inter pag. Bernensem et Lucerinum ad Occasum, Scaphusianum ad Boream. Tugium ac Suitium ad Meridiem et Abbatis Cellam ad Ortum. Gall. Canton de Zurich. Hic quare Helveticae civitati adscriptus sit, haec causa traditur: Quum Tigurini Iohannem Comitem Habspurgensem, ob insidias varias, in vinculis aliquot annos haberent: tota Alsatiae Nobilitas una cum Basiliensibus, Argentoratensibus, Friburgensibus Brisgoicis, Brisacensibus, Selestandiensibus et Colmariensibus fautoribus et auxiliaribus copiis bellum eis indixit, multisque incommodis affecit. Quod ubi Tigurinus pagus Carolo Quarto saepe essent conquesti, eiusque opem frustra implorâssent, sibi aliis modis consulere necessario coacti sunt. Cum enim viderent urbem suam titulo tenus Romani Imperii sociam esse, nec quicquam auxilii ab Imperatore sperandum, alios sibi et magis fidos socios Urienses, Suiteros, Subsylvanos ac Lucernates quaerere visum est. Qui (quoniam ipsis quoque multum negotii praeter meritum Nobilitas facessebat, et Austriae Duci inrimis parum grati erant) gratantes eos Helvetico foederi inaugurârunt, illisque principem locum inter omnes concesserunt. Anno Sal. M. CCC. LI. Caput Tigurum est: de quo vide infra.Pagi Reip. Tigurinae seu Praefecturae maiores.Andelfingensis, ab An. 1434. Eglisoviana, ab An. 1455. Griefensis, ab An 1402. Groningensis, ab An. 1418. Kyburgicus Comitat. ab Ann. Chr. 1424. Laufa ad Cataractas Rheni, ab A. 1543. Libera provincia, ab An. Chr. 1424. Regensburgensis, ab An. 1409. Vadisvillana, ab An. 1549.Praefecturae minores.Allstetta, ab An. 1432. Altosaxum, ab An. 1615. Birmenstorffium, ab An. 1484. Bulacum, ab An. 1409. Dietliconum, ab An. 1487. Dubendorffum, ab An. 1487. Erlibacum, ab An. 1400. Hegi, ab An. 1587. Horgena, ab An. 1406. Kilchberga, ab An. 1424. Knonovia, ab An. 1512. Kusnachtum, ab An. 1396. Meila, ab An. 1410. Riedena, An. 1487. Rumlangia, An. 1424. Ruschlicona, An. Chr. 1406. Seldenbura, An. 1466. Stadelhofia, An. 1385. Skallicona, An. 1466. Tallvila, An. 1385. Trichtenhusa, An. 1385. Udorfium, An. 1495. Wettisvila, An. 1466. Wiedikona, An. 1387. Wollishofia, An. 1396. Zollikona, An. 1385. etc. Steineccum in Turgovia, ad Fines Pfun, et Wynfelda Urbi cum aliis Condominis communes sunt.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.